EQUA Aenea

EQUA Aenea
EQUA Aenea
Olympiae dedicata e Phormide Arcade, cui magicâ vi hippomanes inerat, quo equi incitabantur ad rabiem, memoratur Pausan. in Arcadicis, et Plin. l. 28. c. 11. Inscriptio fuit, Φόρμις ἀνέθηκεν Α᾿ρκὰς Μαινάλιος, νῦν δὲ Συραμούσιος. Vide Salmas. ad Solin. p. 940. Nempe ad Olympiam Circensemque ἱπποδρομίαν equae nutriebantur praeeipue ac formabantur. Unde Virg. Georg. l. 1. dicitur mittere v. 59.
---- Eliadum palinas Epeiros equarum.
Et Pindar Chronio equas acquisivisse phialas argenteas, canic Nemeorum Od. 9. Plurarch. quoque equarum Cimonis, quibus Olympia vicerit, meminit in M. Catone. habebantur itaque illae multo in pretio, et in facultatibus praecipue censebantur. Hinc in faculeatibus Grosphi Equitis Rom. recensendis, ait Horat. Carm. l. 2. Od. 16.
---- tibi tollit hinnitum
Apta quadrigis equa:
cui Poeta opponit sua parva rura. Eaedem etiam senio confectae sollicite curabantur, et mortuae honotabantur sepulchris, ut de Cimonis equabus habes, apud Plutarch. d. l. et statuis, ut supra vidimus, Sed et Darius, e praelio fugiens, apud Aelian. Hist. Anim. l. 6. c. 48. ἵππον ἀνέβη θῆλυν, equane conscendit, quae, quod relicti
recordaretur pulli, quanto maxime potuit studio et celeritate, eum e periculo eripuit. Unde apud Curt. l. 3. c. 11. in equam, quae ad hoc sequebatur imponitur, legit Freinshem. Adde, quod non im pedito cursu equae urinam reddunt, ut infra dicemus in voce Equus: cum mares sistere cogantur, quod Baiazetem, a Tamerlane fugientem, perdidit. Quodqueve maribus perniciores etc. Nostris vero moribus haud decorum equâ vehi multo minus Hibernicis Freinshem. ad Curt. l. citato. In pascuis porro Equarum tibias e labro acutissime soni adhibuisse Scenitas dicemus infra in voce Tibia. Sed et Equae eaequeve intemeratae, Minervae, cui cura et institutio equarum adscribebatur antiquitus, sacrae fuêrunt. Stat. Theb. l. 2. de Minerva, v. 723.
---- Qua te biiugo temone frementem
Intemeratarum volucer rapit axis Equarum:
ad quem l. Vide Casp. Barthii Animadvers. Uti vide generosis equabus superbia dematur, vide infra in voce Iuba.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • GELON — I. GELON Aetnae et Hymati fil. Steph. II. GELON Dinomenis fil. Hietonis frater, Obiit Olymp. 76. relicto fratri regno. Sub eo, ex Arcadia in Siciliam migravit Phormis cuius equa aenea Olympiae dedicata, ob hippomanes magico veneficio ei inditum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”